PANDURA seu PANDURIUM

PANDURA seu PANDURIUM
PANDURA, seu PANDURIUM
aliter apud recentiores, aliter apud veteres Scriptores accipitur, Panduram enim vetustiores trichordum appellavêre, vocemque ipsam acceptam tulêre Assyriis. Pollux, Τρίχορδον δὲ, ὅπερ Α᾿ςςόριοι πανδούραν ὠνόμαζον Trichordum autem (i. e. organum tribus nervis constans) quod Assyrii Panduram vocabant. Nempe Chaldaicum erat inventum, nomenque adeo ipsum barbarum: cuius tamen vestigium in lingua Chaldaeorum aut Syrorum nullum se agnoscere, fatetur Casaubon. Graecis Latinisque Grammaticis aliam etymologiam comminiscentibus, more suô. Hinc vetus Interpres Horatii: A Pane et fistula et τὸ πανδήριον inventum celebratur: contentio illa de canendi gloria, inter Pastores; ut:
Pan primus ealamos cera coniungere plures
Constituit, etc.
Quibus proin auctoribus πάνδουρα vel πάνδωρα vel πάνδορος aut πανδουρὶς (tot enim modis dicitur) ita nominata esset, quasi πανδηρίς etc. Isidor. vero Panduram inter ἔμπνευςτα organa recenset: Secunda divisio, inquiens, organica est, in iis quae, spiritu inflante completa, in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, panduria et iis similia instrumenta. Idem, Pandorius ab inventore vocatus etc. ubi Pandorius dixit Isidor. pro Pandurius, et Pandarius pro Pandurium. Graece enim τὸ πανδούριον, de quo Virgilium Ecl. 2. v. 32. modo vidimus. Recentiores itaque id Panduram et Pandurium apparet nominâsse, quod Veteribus erat fistula ex septem calamis compacta, quam κηροδέταν σύριγγα, cerâ compactam fistulam Euripides, quamque per septem discrimina vocum obloqui, dixit Poeta, quamque adeo sic describit Poeta.
Fistula, cui semper decrescit arundinis ordo.
Atque sic fistulam eiusmodi, quae plures calamos iunctos et
ordine decrescentes haberet, Pandurium Panduramque: sed fistulam vocare coeperunt, quae unâ tantum arundine constaret. Quod discrimen aperte indicat Martian. Capella: Rerum per medium, quidam agrestes canorique Semidei, quorum Hircipedem Pandura, Silvanum arundinis enodis fistula sibilatrix, rurestris Faunum tibia decuerunt. Quis enim hic ille Hircipes, nisi Pani, cui tribuitur σύριγξ? Eam igitur σύριγγα Panduram nominat Martianus. Et alibi, Tibiae per Tritonidem nostri comitem et Marsyam Lydum sonuerunt, calamos Maryandini et Aones in laudes inflavêre caelestium, Panduram Aegyptros attentare permisi. Graecis antiquis ignotum organon aut nomen certe Pandurae, priori significatu. Meminit inter Romanos Pandurae primus Varro et post illum Graeciac Latini multi. E lauro, quae ad mare nascitur, factam describit Eustathius, id quod sumpsisse videtur ab Athenaeo l. 3. Inde Pandurizare, apud Ael. Lamprid. in Heli ogabalo, c. 32. Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tubâ cecinit, pandurizavit, organô modulatus est. Vide Salmas. ad locum, Caspar. Bartholinum de Tibiis Veter. l. 3. c. 6. supra ubi de Fistula, et infra voce Sibilare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”